Tuesday, 26 February 2013
Agitur de falsa ideologia
Omnino dicendum est praeprimis quod evangelium christianum, etenim etiam omne evangelium revelationis sive privatae sive publicae, non est ideologia. Quin nostris is temporibus agitur de ideologia quae videbitur evangelium si non fides, sed reapse sub epidermis falsa erit. Etiam tangit magisterium sovieticum illorum episcoporum qui omnino negant apparitiones et visiones fidelium. Ideologia non est fides. Sed etiam motus appellatur Fides etiam tangitur ab ideologia sovietica quia carebit veritate veteris fidei. Et non habent facilitatem celebrandi vetus missam neque normativam missam rite erga dominum erga orientem. Hi motus carent fide vera. Tractat de ideologia sovietica - et semper fovant divisionem in corpore mystico Ecclesiae.
Hodie
Monitum recipitur. Tractaemus de prophetis falsis. Forsitan emergit falsum prophetas hisce in annis, et postea quis scit? Sed falsis de agiturne prophetis.
Thursday, 21 February 2013
Visio celtica
Sed hisce in diebus habebimus dogmata post dogmata post dogmata atque dein postea iterum anathemata post anathemata post anathemata, et simpliciter quia fideles videre possunt.
Monday, 18 February 2013
Quin de secundo
Quin tractamus de sic dicto adventu secundo alicuius messiae ad Israel. Elementum esssentiale huius clausulae in symbolo credo christiano non tangit aliquem adventum secundum in historiae huius planetae, in modo alicuius vel cuiusdam cataclysmi, quia etiam Jesus seipse omnino denegavit hunc sensum verborum suorum de aliquo adventu secundo in historia futura. Mystice-loquendo forsitan sed nusquam historice loquendo. Evidenter tractavit de aliquo qui plus minusve similitudinem affert sicuti vir humanus taeter ac ferus messiae historicae seu ipse. Aliter loquendo, tractavit de messia secundo vel tertio qui offert servitium simile cum ei erga populum Israel, sed loquitur de adonai vel magis de aliquo secundo Judas Maccabaeo. Quin omnino deest cataclysmus pan-genericus in traditione authentica dogmatica historiae christianae. Non descendet super hominibus, in modo finali, quia etiam hodie dicimus in orationibus publicis verae traditionis dogmaticae, seu ecclesiae publice catholicae, quod mundum sine fine, vulgo world without end ad finem omnis et singularis Gloria Patri. Quin omnino deest in traditione vera christianorum authenticorum aliquis adventus secundus Jesu, salvo aliquo quantu in sphaera mysticali super individuos in oratione privata in capellis christianis vel hebraicis. Iudicare vivos et mortuos, sed reapse tantum mortuos iam via. Et quin homines possunt credere quod suum mundum perseverabit pro semper. Amen dico vobis.
Sunday, 17 February 2013
De notitiis
Notitiae de nostro viro hic apud Washington, nempe de bibliotheca dominicana haud distante de centro civitatis ac basilicae nostrae, dicunt quod papa habet intentionem ut aliquem librum scribere, hoc in periodu. Agitur de crisi in societate et dein etiam in ecclesia, etsi de minimis non computat lex evangelii Jesu. Sed hic habemus virum momenti, illsutrissimus frater collegii americani, et ille amicus paparum, et ille dicit quod liber extra bonum erit. Papa - scribere!!
De refutatione errorium
Amen dico vobis. Hic apud Washington Usa ne dicatur quod omnino desint apostoloi kai mathetes nuperis papae, quia ad finem diei, aderat theologus in epocha hodierno huius temporis. Theologus. Simpliciter. In epilogo scribendum est - Hic iacet Benedictus, episcopus, presbyter, diaconus sed supra omnia theologus.
De abdicatione papae
Evidenter, hisce in diebus, notitiae obveniunt e civitate Vaticana quod hic papa nunc abdicare vult. Ea aatem seu Ingrid dicit quod omnino necessarium videtur: a) quia iam erga debilitatem tendebat papa; b) propter senectutem maiorem; c) sed etiam pro mensibus dicendum est quod habebat in mente ut aliquem librum scribere de ecclesiologia in tempore crisis. Quin si rite manifestur, gaudet plena libertate, omnino recte procedendum esset, et videbimus. Stricte loquendo non erat omnino necessarium, quia habebat energiam aliquam manentem, sed pro opportunitate, probabiliter tempus fugit. Tempus fugit. Sed dicendum est - Tempus fugit pro omnibus. Alexandria docet.
Subscribe to:
Posts (Atom)