Friday 15 March 2013

Adhuc

Exstat adhuc dubium. De motibus in ecclesia christiana dubitari nequit, sed de fide, dubitandum est semper, propter motivum simplex, seu de opportunitate elevandi aliquem theologum sicuti Scotus supra ad podium orthodoxiae, atque de auto-elevatione motus ad statum motus orthodoxi. Fallax. Fallitur. Quia nusquam scotistae clamare possunt hanc distinctionem. Carent doctrina. Quia orthodoxia semper hisce in saeculis post interventum archiepiscopi parisiensis currit cum Aquinate. Pro aquinate Deus intervenit in mundo hoc propter suam liberalitatem et misericordiam, videns peccatum ac miseriam generis humani, dum e contra pro Scotu hic interventus est simpliciter ratio aeterna. Negant liberatem humanam. Hegeliani sovietici sunt, sicuti doctrinae Cestinae. Ad cestinum uti marxistae consignari debent.

No comments:

Post a Comment